Tunc misit ad Pilatum uxor sua dicens: Nihil tibi, et justo illi. Multa enim passa sum per visum, dormiens, propter eum. Jam Dei ortu poterat cognoscere diabolus mysterium crucis, et ideo laborabat, ne Christus moreretur. Forte jam gaudebant sancti in inferno, unde hoc notavit. Videns autem Pilatus, quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret, lavit manus suas dicens: Innocens ego sum a sanguine hujus justi. Et responderunt omnes: Sanguis ejus super nos, et super filios nostros, id est ultio sanguinis. Tunc Jesum flagellis caesum tradidit eis, ut crucifigeretur. Sancitum erat a Romanis, ut crucifigendus prius flagellaretur, vel forte ut Judaei satiati flagellis, a morte desisterent. Adhuc columna cui alligatus fuit Jesus, vestigia cruoris ostendit.